JARCHAS vel JARCAS

JARCHAS vel JARCAS
JARCHAS, Vel JARCAS
Indorum philosophorum princeps. Philostr. in vita Apoll. Tyanes. Eius septem annuli, quos Apollonio Thyaneo dono dedit, celebres sunt; quorum beneficio illum Iuventae nitorem praetulisse, quamvis iam centesimum Annum excessisset, auctor est Philostrat. l. 3. Cuiusmodi annulus Magicus Gygi fuit, quo circumacto habentem nemo cernebat, si vera sunt, quae de illo seribit Plato de Repub. l. 2. et eum sequutus Cic. Offic. l. 3. sicque tandem habuit potestatem, cum Orci galea, Α῎ιδος κυνιῆ quâ qui indutus erat, omnes quidem videbat, ipse vero a nemine conspiciebatur, ut habet Zenob. Proverb. Quam ob causam et duo haec coniunguntur a Platone de Repub. l. 10. et post cum a Greg. Naz. 1. in Iul. De annulis Exsecesti, Phocensium Tyranni, supra vidimus, ut et de co, quem Eleazarus habuit Iudaeus, qui eius ope, coram Vespasiano Imp. multos a malo genio obsessos liberâsse traditur Iosepho Antiqq. Iud. l. 8. c. 2. Vide ubi de hoc Eliazaro: ut de istiusmodi annulis, qui malis geniis pellendis efficaces creduntur fuisse, ex Luciano in Philopseude; deque iis, quos apud eundem in Navig. vel Votis, Timolaus sibi optavit, nil addam. Pertinet in eundem censum annulus ille fatidicus, quo de successore Valentis Imp. quaesitum, apud Amm. Marcell. l. 29. c. 1. ubi totus ordo infandae illus decantationis prolixe descriptus exstat. De annulis, in morbos valentibus, multa disserit Marcell. Empiric. c. 29. Alex. item Trallian. l. 10. de Colico aff. cuius generis fuisse videtur is, quo S. Eduardus Angliae Rex Comitiali morbo laborantibus auxiliatus est, apud Carion. Chronic. l. 3. Atque hunc in usum apprime facere inter gemmas dicuntur Achates et Iaspis viridis, ut de illo videre est apud Serv. P. Da. nielis in Paralip. ad Virg. l. 1. de isto, apud Paulum Aeginet de Re Med. l. 7. sub lit. Λ. et Aetium Tetrabibli I. Serm. 2. c. 30. In recentiori Historia, memorabilis est annulus, in ore cuiusdam mulierculae mortuae inventus, cuius insano amore Car. Mag. Imp. olim captum fuisse memorant: cuius Historiae, quae a fabula non multum abludit, meminit Steph. Paschaf. des Recherches de la France l. 5. c. 31. testem landans Franc. Petrarcham, cuius verba l. 1. Ep. 3. haec sunt: Vidi Aquensem Carol sedem et in templo marmorco verendum barbaris
gentibus illus Principis sepulchrum: bui fabellam audivi non inamoenam cognitu, a quibusdam Templi sacerdotibus, quam scriptam mihi ostendêrunt; et postca apud modernos scriptores accuratius etiam tractatam legi etc paulo post: Carolum Regem, quem Magni cognomine aequare Pompeio et Alexandro audent, mulierculam quandam perdite ac efflictim amâsse, memorant. Eius blanditus enervatum, neglectâ famâ, cui plurimum inservire consueverat, et posthabitis regni curis aliarum rerum omnium et postrcmo sui ipsius oblitum: diu nulla prorsus in re, nisi in illius amplexibus acquievisse, summa cum indignatione suorum ac dolore. Tandem, cum iam spei nihil superesset, feminam ipsam malorum causam insperata mors abstulit: cuius rei ingens primum in regia, sed latens gaudium fuit. Deinde dolor tantum priore gravior, quantum foediore morbo correptum Regis animum videbant: cuius nec morte lenitus furor, sed in ipsum obscenum cadaver et exsangue translatus est; quod balsamo et odoribus conditum, onustum gemmis et velatum purpurâ, diebus ac noctibus, tam miserabili, quam cupido fovebat amplexu --- Itaque cum certatim ad eum, pro summis Regni negotiis, Legationes gentium, Praefectique et Provinciarum Praesides convenirent, is in lectulo suo miser, omnibus exclusis, ac obseratis foribus, amato corpusculo cohaerebat; amicam suam cerebro velut spirantem responsuramque compellans ------ Erat ea
tempestate in aula Coloniensis Antistes, vir (ut memorant) sanctitate et scientiâ clarus,nec non comitatus et consilii Regii prima vox, qui Domini sui statum miseratus, ubi animadvertit humanis remediis nihil agi, ad Deum conversus illum assidue precari, in illo spem reponere, ab eo finem mali poscere, multo cum gemitu. Quod cum diu fecisset, nec desiturus videretur, die quodam illustri miraculo recreatus est. Siquidem ex more sacrificanti et, post devotissimas preces, pectus et aram lacrimis implenti, de calo vox insonuit, sub exstinctae mulieris lingua furoris regii causam latere. Quo laetior, mox ad locum, ubi corpus erat, se proripuit, et iure nobilissimae familiaritatis regiae introgressus, os digito clam scrutatus gemmam perexiguo annulo inclusam, sub gelida rigentique lingua, repertam festinantibus avexit. Nex multo post rediens Carolus, et ex eonsuetudine, ad mortuam properans, repente aridi cadaveris spectaculo percussus, obriguit exhorruitque contactum: auferri eam quanto ocius ac sepeliri iubens. Inde totus in Antistitem conversus, illum amare, illum indies arctius amplecti: denique nihil nisi ex sententia illius agere, ab illo nec diebus nec noctibus avelli. Quod ubi sensit vir iustus ac prudens, optabilem forte multis, sed onerosam sibi sarcinam abicere statuit: veritusque ne si vel ad alterius manus perveniret, vel flammis consumeretur, domino suo aliquod periculi adferret, annulum in vicinae paludis praealtam voraginem demersit. Aquis forte tum Rex cum Proceribus habitabat: ex eoque tempore cunctis civitatibus sedes illa praelata est etc. Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 21.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”